ORCI Galea

ORCI Galea
ORCI Galea
apud Homer. Il. ε. v. 845. ubi de Minerva,
Δῦν᾿ Α᾿ΐδος κυνέην, μὴ μὰν ἴδοι ὄβριμος Α῎ρης.
Inducit Orci galeam, ne ipsam videret potens Mars.
Nebula est densissima, quâ se Dii condebant apud Poetas, cum conspicui esse nollent. Metaphorâ desumptâ a Ducibus belli, qui, quoties agnosci nolebant, saltem non dignosci a manipulari et gregario milite, non sumebant galeam ornamentis suis ac terriculamentis, conis videl. cristis, et iubis, insignem, sed genus illud galeae, quae Homero Il. κ. v. 258. est καταῖτυξ, sine cono et crista, ἄφαλος καὶ ἄλοφος. Hinc Α῞δου κυνέην φορέειν, Proverbialiter dictum, ut de Philippo Rege apud Aristidem, pro dolose et fraudulenter aliquid agere. Sed et aliquis την ἄϊδος κυνῆν gestare dicebatur, i. e. κουριοῦν seu κουριᾷν, gerere comam intonsam et squalentem, indicem luctus: quam Aristophanes vocat σκοτοδασυπυκνότριχα, nigram, rigidam, hirtam comam, in Acharn. etc. Vide Car. Paschalium Coronar. l 10. c. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ELEASARUS — Iudaeus, inspectante Vespasiano Imp. annuli sui ope multos a malo Genio obsesso, liberasse legitur; apud Ioseph. Antiqq. l. 8. c. 2. cuius verba Latine sic habent: Vidi ex popularibus meis quendam Eleazarum, in praesentia vEspasiani, et filiorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRAEAE — tres fuêre sorores Photci filiae, unicum tantum oculum habentes, et dentem, quibus vicissim inter se tres utebantur. Vide Proverb. apud Etasmum Orci galea; et Palaephatum Περὶ τῶν τȏυ Φόρκυνος θυγατέοων …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JARCHAS vel JARCAS — JARCHAS, Vel JARCAS Indorum philosophorum princeps. Philostr. in vita Apoll. Tyanes. Eius septem annuli, quos Apollonio Thyaneo dono dedit, celebres sunt; quorum beneficio illum Iuventae nitorem praetulisse, quamvis iam centesimum Annum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEBULA — inter metcora infimae regionis notissima, memoratur Plinio l. 2. c. 60. quam densam in bello maximi momenti esse, discimus cx Livio l. 22. c. 4. ubi de Flaminio Consule ab Annibale circumvento, Eo magis, ait, Romanis subita atque improvisa res… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERSEUS — I. PERSEUS Grammaticus Philosophus, quem, in rebus Deorum Gentilium, Terentii testimoniô utentem, producit Minucius Felix in Octavio. Idem cum Lutatii Praeceptore, ut videtur, de quo hic ad Statium ita; Sed de his rebus ex libris ineffabilis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”